- APOLLO
- I.APOLLOMonachus in Thebaide, qui annis 40. moracusest in solitudine, parvulam in monte vicina speluncam habens, sed pro miraculorum multitudine brevieffectus insignis, plurimorum Praeses exstitir monachorum. Sozom. l. 8. c. 1.II.APOLLOpro Apollinis templo. Virg. Aen. l. 3. v. 274.Mox et Leucatae nimbosa cacumina montisEt formidatus nautis apervur Apollo.III.APOLLOtutela navis Massici, cuius parasemon tigris erat. Virg. Aen. l. 10. v. 166.Massicus aerata princeps secat aequora Tigri.Et mox v. 170.--- --- huic totum insignibus armis.Agmen et auratô fulgebat Apolline puppis.vide infra in vocibus Parasemon, et Tutela.IV.APOLLOvide APOLLOSvir quidam Alexandrinus, magni nominis in Ecclesia, ab Aquila et Priscilla plenius instructus. hinc in Achaiam, etc. missus, vide Actor. c. 18. v. 1. et 1 Cor. c. 3. v. 4.V.APOLLOΛητοῦς καὶ Διὀς υἱὸς, uti vocatur ab Homero Il. α, v. 8. Iovis et Latonae fil. Phoebus etiam dictus et Sol.Apollo autem dictus est ἀπὸ τȏυ ἀπόλλυςθαι, quod iaculis perderet, quia radii eius in peste perniciem afferunt animantibus. Vel, Chrysippô teste, ab α, privativo et πολλοὶ, cui non sunt multi similes, vel quod solus luceat. Unde et Sol, quasi folus dicitur, teste Tulliô l. 2. de Nat. Deor. Sane Hesych. Ἀπόλλων ὁ τῶἙλληνωνςθεὸς. Ἐτυμολογεῖται δε ὁ μὴ κατα πολλῶν συναρι???μούμενος. Syri Adad vocant, quod significat unus. vide Macrob. Sat.l. 1. c. 17. Quamquam Euseb. de Praeparat. Euang. ab ἀπαλλάττειν Apollinem nuncupari indicat, quod ab aegrotationibus homines salvet. Natus est in Delo eôdem partu cum Diana, quae et ipsa Phoebe dicitur. Adultus Pythonem serpentem sagittis occidit, deinde Cyclopas, ob fabricatum fulmen, quô fil. eius Aesculapius fuit ad inferos detrusus; Unde aliquandiu divinitate privatus, Admeti Thessaliae Regis armenta apud Amphrysum fluv. pavit. Fertur a Mercurio citharam accepisie, et postea Musis praefuisse. Amavit Cyrenen puellam, item Daphnem Penei fluv. filiam, quae fugiens illius amorem in laurum conversa est, arborem huic sacram. Item Hyacinthum liberali formâ puellum, quem mortuum in florem sui nominis commutâsse fertur, brauchum item Thessalum, cui in suo templo sacra fieri iussit, etc. Vicit Marsyam tibicinem, a quo lacessitus fuerat, tibiae cantu, victum autem excoriavit. Muros Troiae, adiuvante Neptunô, Laomedonti Regi aedificavit. Medicinae usum primus intulisle, et propterae Deitatem meruisle creditur. Ovid. Met. l. 1. v. 520.Inventum medicina meum est, opiferque per orbemDicor, et herbarum subiecta potentia nobis.auctor fuit carminis et Musices, quapropter Poetae praecipuum sibi numen eum faciunt. Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 15. v. 35.---- Mihi flavus ApolloPocula Castaliâ plena ministrat aquâ.Vates quâ ratione factus sit; ex veterum fabulis docet Lucanus l. 5. v. 79.Ultor ibi expulsa premerent cum viscera partusMatris, adhuc rudibus Paean Pythona sogittisExplicuit, cum regna Themis, tripodasque teneret,Ut vidit Paean vastos telluris hiatusDivinam spirare sidem, ventosque loquacesExhalare solum, sacris se condidit antris,Incubuitque adyto, vates ibi factus, Apollo.In Rhodo insula, Colossum habuit tantae magnitudinis; ut inter 7. mundi miracula sir connumeratus. Antiquitus vero eius simulacrum, ut et Deorum aliorum, rudis erat lapis: unde Κίονα, h. e. columnam, eius in Delphis, habet Clemens l. 1. Strom. et Apolloniatae columnae acuminatae specie illum venerabantur, Goltzius Gr. tab. 2. vide ibi. Triplex eius est potestas, ut sit Sol in caelo, Liber pater in Terris, et Apollo apud inferos. Eius simulacro tria appingebantur, Lyra, clypeus, et sagittae. Eidem, ut Baccho, perpetua iuventus ascribitur, propterea semper imberbis a Poetis fingitur.Solis perpetua est Phoebo Bacchoque iuventus.Horat. Epod. Od. 15. v. 9.Intonsoque agitaret Apollinis aura capillos.Sacra ei fuêre Cicada, Gallus, accipiter, Olea, Laurus, etc. Vide Cicer. de Nat. Deor. l. 3. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 17. Plut. Multa habuit cognomina, de quibus vide Pausan et l. 1. Anthologiae, ubi Acrostichisingeniosissimis secundum literas Alphabeti sunt comprehensa, quaedam illorum infra memorabimus. Artem insuper Rhetoricae reperisle dicitur, ut auctor est Artemidorus, quam alii dicunt e caelo ab Iove per Mercurium, procurante Prometheô, demissam. Aegyptiacâ linguâ Apollo vocatur Horus; a quo Horae nomen acceperunt, ut ait Macrob. l. 1. c. 21. Illi Lyrae, tibiarum et fistularum assignatur inventio. Polydor. Vergil. l. 1. c. 5. Cicero de Nat. Deor. qiatuor Apollines constituir, Primum antiquum custodem Athenarum. Alterum Corybantis filium, natum in Creta. Tertium Iove et Latonâ natum, qui ex Hyperboreis Delphos venerat; quamvis Eusebius antiquiorem illum describit. Quartum in Arcadia, quem Arcades, quod illis leges dederit, nomitem vocant. Ceterum de Apollinis mythologiâ vide Natal. Comit. l. 4. c. 10. Alex. Rossaeum, in mystagogo Poetico. Lil. Giraldum. Ut vero oraculorum et vaticiniorum praeses Apollo fuit habitus: sie quaedam illorum per se ipsum, reliqua per Sacerdotes et Interpretes edere, creditus est. Ita enim Lucianus de Dea Syr. Oracula multa sunt apud Graecos, multa quoque apud Aegyptios: multaetiam in Africa, multa etiam in Asia. Sed illa nec sine Sacerdotibus, nec sine Interpretibus responsa dant. Sed hic (Apollo scil. de quo ipsi sermo) per se movetur ipse et vaticinia plene per se peragit: idque hôc modô, Quando vult vaticinari, in sede sua primum movetur: tum protinus Sacerdotes ipsum attollunt: quod si non attollant ille sudat, et in medium sese cmovet. Quum vero eum illi suppositis humeris portant, illos ducit, se undiquaque circumagendo: atque ex alio in alium transilit: tandem primarius Sacerdos supplicans, de rebus omnibus illum interrogat, Ille vero, si quid non vult fieri, retrocedit; contra, si quid approbat, agit in anteriorem partem gestantes, perinde ac qui habenas moderatur etc. Quae omnia quô pactô perfici potuerint arre ac fallaciis humanis, erudite docet Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat. II. p. 292. Eundem, si quando matrimonium contracturi erant Veteres, licetmatrimonii sui Praesides erant, adiisse oraculum eius seitaturos, discimus ex Heraldo ad illud Arnobii adv. Gentes l. 3. De matrmoniis illeconsulitur, vel saltem Augures Aruspices, ceterosque vanos huius idoli sequaces, uti docer Apuleius Milesia 2. Prophyrius, Alii. Aristophanes quoque non nisi consultis avibus id factum, docet in Avibus.Ἐσμὲνὑμῖν Α῎μμων, Δελφοὶ, Α᾿ωδώνη, Φοῖβος Ἀπόλλων,Ἐλθόντες γὰρ πρῶτον ἐπ᾿ὄρνεις, οὕτων πρὸςαπαντα τρέπεςθε,Πρός τ᾿ ἐμπορίαν, καὶ πρὸς βότου κτῆσιν, καὶ πρὸς γάμονἀνδρός.Vide quoque Tullium de Divin. l. 1. et hîc non uno in loco.Apollinis varia apud varias gentes epitheta.VI.APOLLOἈκήσιος, Actiacus, Romae cultus, idem cum Palatino. Agyaeus, Athenis, vide infra Apolloniates. Alexicacus, Ibid. Apotropaeus, Ibid. Caelispex, Romae. Capitolinus, in Apollonia Ponti urbe, ubi Argonautas Apollini aram statuisle, canit Apollonius l. 2. cultus est; cuius simulacrum seu colossum, a Lucullo Romam advectum, tradit Plin. l. 4. c. 13. Circa Istrum Apolloniatarum una LXXX. M. a Bosporo Thracio, ex qua M. Lucullus Capitolinum Apollinem advexit, de quo loco vide Salmas. ad Solin. p. 214. Chochaeus, vide infra. Clarius, apud Solin. c. 40. Colophon civitas nobilis Oraculô Clarii Apollinis: a Claro, Colophoniorum oppido, ubi Templum Apollinis et oraculum exstitit, quod εν Κλάρῳ dicebatur, nomen habuit, de hoc multa Salmas. ad Solin. p. 810. et 860. Vide quoque infra, in voce Clarus, item Mantium. Eius Oraculi Germanico dati, sub Tiberio: et Lolliae Paulinae, sub Claudio, meminit Tacit. Annal. l. 2. et 12. Viguisse adhuc, sub Domitiano, ex Philostrato discimus. Cumanus, memoratur Iul. Capitolino in Cloaio Albino, c. 5. cui inter Imperii signa, bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est --- quae tamen cornua in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam Tribuno diu fuisse dicuntur: quod, quum ille sortem de Fato suo tolleret, his versibus eidem dicitur esseresponsum;Hic rem Romanam magnô turbante tumultuSistet eques: sternet Poenos Gallumque rebellem.ubi purpurea ad plenum colorem cornua sunt, purpurae acutissimae et verissimae et intensi luminis; quem Graeci κατακορῆ colorem, Latini plenum et saturum, dicunt. Salmas. ad loc. Daphnaeus, cuius oraculum responsum dedit Hadriano Imperatori, qui cum fontem fatidicum obstruxisset, ne alius quoque Oraculô hôc uteretur: Iulianus illum reclusit oraculumque instauravit postea, ut ex Ammiano discimus. Deliacus, in Delo Insul. Delphicus, reliquis omnibus celebrior respondit adhuc Neroni, imo et Iuliano Apostatae, apud Cedrenum. Iam verô Pyrrhi temporibus versus facere desiit, Plut. Didymaeus, in Mileto, de cuius oraculo, quod Licinio contta Constantinum belligeraturo contigit, vide Sozom. Ε᾿ξακεςτήριος, vide infra Somnia. Heliopolitanus, in Syria, cuius fanum et oraculum pluribus describitur Macrobio Saturnal. l. 1. c. 23. Horus, in Aegypto. Hyperboreus, a Scythis colebatur. Vide Hyperborei. Ι᾿ήϊος Ismenius Leschenorius, vide infra in hac voce. Λοἰμιος. Medicus, cui Romae aedem Marcus Fulvius Nob. Censor dedicavit. Milesius, apud Vitruvium, Mileti Apollini item Ionicis symmetriis idem Poenius Daphnisque Milesius instituerunt: idem est cum Didymaeo, cuius templum, quod in Milesiorum agro fuit, idem Poenius, qui summam addidit manum fabricae templi Ephesii, symmetrii Ionicis cum Daphnide instituit. Hoc a Xerxe combustum, a Milesiis postea refectum est. vide Salmas. ad Solin. p. 814. Myricinus, vide infra Myrica. Navalis, idem cum Actiaco. Paean a Graecis cultus. Palatinus, cui ab Augusto templum Romae extiuctum in Palatio: ubi et sortes Sibyllinas sub Apollinis huius basi posuit, quae antea in Capitolini Iovis aede servabantur. In eius porticu Danaidum et filiorum Aegypti statuae unde oracula per somnum data. Vide infra Dormio. Conflagravit illud, sub Iuliano Apostata, eôque incendiô pene consumpta fuêre Cumana carmina, Ammian. l. 23. etc. Vide Salmas. d. l. p. 78. Aethosyrus, apud Scythas, Herodot. Melpom. APOLLO παρνοπίων: et Σμινθἐυς, vide Sminthius. Paraetonius, idem cum Palatino. Patrius, vide infra. Phaneus, vide infra voce Leschemorius. Προςτατήριος, vide infra Somnia, it. Fores. Ptous, cuius Fanum situm supra paludem Copaidem, ante montem, proxime urbem Acraephiam: consultus a Mardonio apud Herodotum l. 8. APOLLO Pythius, vide in voce Pytho: it. Delphi. Idem fanum habebat, εν τοῖς ὅροις Ἐφεσίων, in finibus Ephesiorum, ut Creophylus apud Strabonem ait; quod, quia inde oracula quoque reddebantur, nonnullis Μαντεῖον dictum est. Idem p. 810. Vide infra voce Leschenorius. Sandaliarius, cuius in vico 4. regionis simulacrum Augustus dedicavit. Sarpedonius, seleuciae in Cilicia cultus adhuc sub Aureliano, oracula fudit, si fides Zosimo etc. Vide de his omnibus aliisque veterum Oraculorum imposturis Anton. van Dalen de Oraculis. Sosianus, apud Romanos. Thuscanicus, apud Romanos. thyraeus, apud Athenienses. Vide infra. Tortor, a Romanis cultus in vico, in quo venalia tortorum flagella etc. Vide Thom. Dempsterum. Antiqq. Rom. l. 2. c. 7. et paralipom. ad illud, Francisc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 2. c. 2. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.